The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 21 › Luke 21:38

Luke 21:38

Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And all the people came early in the morning to him in the temple, for to hear him.

In Context

37Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. + 21.37 Erat autem, etc. Quod verbo docuit exemplo astruit. Qui ante universale judicium, et singulorum incertum exitum voluptatibus et curis sæculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrinæ, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat, verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera juste et pie conversamur, inter adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam præbemus; noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus.

Read all of Luke 21

Cross References

John 8:1Jesus autem perrexit in montem Oliveti: + 8.1 Jesus autem. Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam, quæ est in monte Oliveti. Mystice: Signat altitudinem misericordiæ, unde nobis chrisma, id est unctio. Mane redit ad templum. Mane est ortus novæ lucis post tenebras legis, quo fidelibus, id est, in templo ejus misericordiam venit pandere et dare. Sessio est humilitas Incarnationis, qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum, sed inimici Pharisæi de justitia tentant, an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordiæ prædicatorem, unde placebat populo, unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram, et in hoc diceretur hostis legis contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam prædicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est veræ justitiæ: Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat. Non autem statim judicat, sed inclinans se digito scribit in terram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 21:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 21:37Luke 21