Luke 22:24
Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. + 22.24 Facta est, etc. BEDA. Causa contentionis nobis incognita, sed non est incredibile, etc., usque ad quid spiritualis magister jusserit videamus. AMBR. Caveamus ergo impendio, etc., usque ad ut non de prælatione jactantia sit, sed de humilitate contentio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And there was also a strife among them, which of them should be accounted the greatest.
In Context
23Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
Cross References
Mark 9:34Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. + 9.34 Et residens, etc. Illi euntes disputabant de principatu, et ipse sedens docet humilitatem. Principes enim laborant, humiles quiescunt. Desiderium gloriæ vult humilitate sanare, et primo simplici monet imperio, mox innocentiæ puerilis exemplo.
Luke 9:46Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. + 9.46 Intravit autem cogitatio. Quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem in montem seorsum ductos, secretumque aliquod eis esse traditum. Sed et Petro superius claves regni cœlorum esse promissas, Ecclesiamque super eum esse ædificandam rati sunt; vel, istos tres cæteris, vel, omnibus apostolis Petrum esse prælatum: vel quia in tributi solutione Petrum ipsi Domino parificatum viderant, ipsum cæteris præferendum arbitrabantur. Sed sciendum est istam quæstionem et ante tributum et post tributum solutum esse factam.
1 Corinthians 13:4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, + 13.4 Charitas patiens est, etc. Hæc sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturæ quasi præcipua arma præmisit, patientiam et benignitatem. ORIG. Patientia illata a proximis mala æquanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit. Non æmulatur. Quia non eam aliena felicitas contristat. Non inflatur. Quia non eam sua felicitas attollit.
James 4:5An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? + 4.5 An putatis? etc. Non debetis litigare: nam spiritus, qui in vobis est, non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes, et hoc dicit Scriptura: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis. Vel: spiritus concupiscit ad, id est contra invidiam, id est hoc desiderat, ut invidia tollatur; vel, cupit ut invideatis mundo, nec ametis eum; vel, spiritus cujuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam, quia invidet aliis quod non habet.