The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:46

Luke 9:46

Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. + 9.46 Intravit autem cogitatio. Quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem in montem seorsum ductos, secretumque aliquod eis esse traditum. Sed et Petro superius claves regni cœlorum esse promissas, Ecclesiamque super eum esse ædificandam rati sunt; vel, istos tres cæteris, vel, omnibus apostolis Petrum esse prælatum: vel quia in tributi solutione Petrum ipsi Domino parificatum viderant, ipsum cæteris præferendum arbitrabantur. Sed sciendum est istam quæstionem et ante tributum et post tributum solutum esse factam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then there arose a reasoning among them, which of them should be greatest.

In Context

45At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. + 9.45 At illi ignorabant. Hæc ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur, quia adhuc carnales, et mysterii crucis ignari, quem Deum cognoverunt, moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter aliud significare putabant.

47At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,

Read all of Luke 9

Cross References

Matthew 18:1In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum? + 18.1 Quis putas, etc. Ex æqualitate pretii qua in tributi redditione Domino fuerat comparatus, arbitrati sunt Petrum omnibus apostolis prælatum. In regno cœlorum. Vel regnum Dei, doctrina est Evangelii, cui obedire simpliciter et sine ulla retractatione debemus, sicut puer non contradicit doctoribus.

Matthew 23:6Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,

Luke 14:7Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: + 14.7 Dicebat autem. Postquam convicerat illos de avaritia et violatione sabbati, incipit docere de Evangelica gratia illos qui aderant idonei, invitans illos ad humilitatem contra tumorem quem habebant in lege Pharisæi, vel intendens in doctrina sua quomodo debeant accubitus in Ecclesia eligere.

Romans 12:3Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. + 12.3 Dico enim. Hoc est sacrificium Christianorum, ut multi unum corpus sint in Christo. Hoc enim in Sacramento altaris fidelibus voto demonstratur Ecclesiæ, quæ in ea re quam offert, significatur. Sicut enim panis ex multis granis conficitur, ita ex multis fidelium membris sancta constat Ecclesia, qui Creatoris sui participatione congaudent; cujus munere sancti sunt et unum, quod et in sequenti ostenditur, ubi ait: Multi unum corpus sumus in Christo I Cor. 10.. Quod non potest fieri, nisi sapiant ad sobrietatem, quod hic præcipitur. Sapere ad sobrietatem. Id est, quod, justitiæ terminos non egrediatur quod nobis solum utile sit, et nulli obsit. Mensuram fidei. Secundum fidem quam mensurate partitur Deus, hæc est fides per charitatem operans sine qua nulla cujusquam existimanda sunt opera. Christo non ad mensuram datus est spiritus, sed cæteris omnibus datur et datus additur; unde Joannes de Christo ait: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum, cæteris dividitur, non quidem Spiritus, sed dona ejus.

Galatians 5:20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,

Philippians 2:3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, + 2.3 Nihil per contentionem. Nota contentiones fuisse inter eos. Superiores, etc. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum, quo superior sit, etiam si bonum nostrum, quo videmur superiores esse, non sit occultum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:46

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:45Luke 9Luke 9:47 →