Luke 22:52
Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? + 22.52 Venerant ad se, etc. Juxta alios evangelistas non venerant ad Jesum principes sacerdotum et magistratus, sed in atrio Caiphæ exspectaverant. Sed quia illi de nece Domini ita agebant, ut quasi innoxii viderentur, cum per discipulum traditus, a tribuno et turbis comprehensus, a præside damnatus, a Romanis crucifixus, a populis etiam Barabbas est electus, volens evangelista eos maxime esse reos, quorum consilio cuncta gerebantur, dicit eos venisse ad comprehendendum Salvatorem qui suæ jussionis potestate venerunt. Quasi ad latronem, etc. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere, qui ultro se eorum offert manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem investigare per proditorem, qui quotidie in templo docet. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem armamini, in tenebris est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
51Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
Cross References
Matthew 26:55In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. + 26.55 Existis cum gladiis. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere eum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare quasi latitantem, qui quotidie in templo docebat. Sed in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris.
Luke 22:4et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
Acts 5:26Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur.