Luke 22:53
Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 20:5quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. + 20.5 Et gaudium hypocritæ. Gaudium hypocritæ in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita præsentis vitæ laudem dum tangit, amittit. Ad instar puncti, quia lætitia pertransit, pœna permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.
Matthew 21:23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?
Luke 21:37Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. + 21.37 Erat autem, etc. Quod verbo docuit exemplo astruit. Qui ante universale judicium, et singulorum incertum exitum voluptatibus et curis sæculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrinæ, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat, verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera juste et pie conversamur, inter adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam præbemus; noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus.
John 7:30Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. + 7.30 Hora ejus. Non quod necessitas sit facti, sed opportunitas voluntatis. Voluit enim opportuno tempore nasci, præmissa longa serie præconum. Similiter prædicator Evangelii voluit opportuno tempore mori.
John 12:27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: + 12.27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Prædicta passione et ad eam supposita exhortatione quasi data voce fortitudinis suæ subdit affectum infirmitatis nostræ quam vere suscepit, sed ex voluntate pro nobis ne de hac infirmitate desperemus: in qua etiam docet quid dicere debeamus, et quo confugere. Quasi dicat: Conturbatur anima mea, quid dicam? quo confugiam? quem invocem? in quem sperem? in Patrem qui salvat, cui voluntatem meam propono, quia propterea ut hæc patiar veni in hanc horam, unde et clarificatio mihi sic fit et in membris meis.
John 16:20Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. + 16.20 Quia plorabitis. Me occiso, de quo inimici gaudebunt. Similiter plorant omnes boni in ærumnis hujus sæculi; sed mundi amatores gaudent. Boni autem comparantur parienti quæ genuit in partu; sed lætatur de fructu, et plus gaudet de adventu futuræ prolis quam tristis est de præsenti dolore.