bible.software › Luke › Luke 23 › Luke 23:13
Luke 23:13
Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Pilate, when he had called together the chief priests and the rulers and the people,
In Context
12Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. + 23.12 Et facti sunt amici. Nefandum fœdus, quod Herodes et Pilatus in occidendo Christum pepigerunt, successores eorum hæreditario jure custodiunt, dum Judæi et gentiles, sicut genere et religione, ita mente quoque dissidentes, in Christianis tamen persequendis, et fide Christi perimenda consentiunt. In typo Herodis et Pilati qui per Jesum amici facti sunt, Judæorum gentiumque figura servatur, ut per passionem Christi utriusque populi concordia facta sit ventura, ita tamen ut Gentilis prius capiat regnum Dei, et ad Judæum fidei suæ devotionem transmittat, ut illi quoque gloria majestatis suæ corpus vestiant Christi, quem antea despexerant.
14dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. + 23.14 Obtulistis. Quantum studium dimittendi Jesum Pilatus habeat, attende. Primo illis accusantibus dicit se nihil causæ in eo invenisse, deinde tamen in incœpto persistentibus mittit ad Herodem, ut exploret an ille aliquid sceleris in eo invenire possit, an dimittendum decernat. Denique Herodis agnita voluntate, nec invento in Jesu facinore, plebis sententiam quærit, cui unum in Pascha oportet dimitti. Iterum etiam tertio volens dimittere, interrogat. Sed quanto curiosius dimittere quærit, tanto criminosiores ad mortem ejus invenit.
Read all of Luke 23
Cross References
Matthew 27:21Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. + 27.21 Barabbam, etc. Filium diaboli elegerunt pro Filio Dei, ut Salvatorem cum sua salute perderent, et proditorem liberarent, quæ sua petitio hodie etiam hæret eis, amissa gente et loco et libertate: quia datorem libertatis perdere voluerunt.
John 18:38Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. + 18.38 Iterum. Non exspectat responsum, ne cum vellet dimittere mora fieret, subito enim venit in mentem consuetudo qua posset per Pascha dimitti.
This Verse In Other Editions
Study Luke 23:13