The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:18

Luke 23:18

Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: + 23.18 Tolle hunc, etc. Quia pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitæ ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis et seditionibus in tantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque quod Christo prætulerant, perderent, et hactenus libertatem animæ vel corporis quam vendiderant, non reciperent. Barabbam, etc. Barabbas, qui filius magistri vel patris eorum interpretatur, ipse est Antichristus, quem illi Christo præferent, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Pilatus os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universæ materiæ, per quem Deus vasa probare permittit, et tandem conterit, cum in extrema damnatione confringit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they cried out all at once, saying, Away with this man, and release unto us Barabbas:

In Context

17Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.

19qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

Read all of Luke 23

Cross References

Matthew 27:15Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent:

John 18:39Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum? + 18.39 Est autem. Quia in Pascha a servitute liberati sunt, in Pascha hæc consuetudo dimittendi eis fuit.

Acts 3:14Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:

Acts 22:22Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:17Luke 23Luke 23:19 →