bible.software › Luke › Luke 23 › Luke 23:17
Luke 23:17
Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
(For of necessity he must release one unto them at the feast.)
In Context
16Emendatum ergo illum dimittam. + 23.16 Emendatum ergo, etc. Pilatus absolvit Jesum quem probat insontem, sed ut implerentur Scripturæ, absolvit quidem judicio, quem tamen crucifigit mysterio.
18Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: + 23.18 Tolle hunc, etc. Quia pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitæ ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis et seditionibus in tantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque quod Christo prætulerant, perderent, et hactenus libertatem animæ vel corporis quam vendiderant, non reciperent. Barabbam, etc. Barabbas, qui filius magistri vel patris eorum interpretatur, ipse est Antichristus, quem illi Christo præferent, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Pilatus os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universæ materiæ, per quem Deus vasa probare permittit, et tandem conterit, cum in extrema damnatione confringit.
Read all of Luke 23
Cross References
Mark 15:6Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
This Verse In Other Editions
Study Luke 23:17