The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 24 › Luke 24:11

Luke 24:11

Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. + 24.11 Et non crediderunt. Quod discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas quam nostra futura firmitas fuit, nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur, quæ dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And their words seemed to them as idle tales, and they believed them not.

In Context

10Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.

12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. + 24.12 Petrus autem surgens. Joannes commemorat, quod et ipse et Petrus simul cucurrerunt, et quod Petro intus intrœunte in monumentum, et vidente linteamina et sudarium, ipse Joannes inclinans se, vidit linteamina, nec introivit. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Joannes tacet: post vero ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum tamen antequam Joannes intraret.

Read all of Luke 24

Cross References

2 Kings 7:2Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.

Psalms 126:1Canticum graduum Salomonis. [Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. + 126.1 Canticum graduum. CASS. Nonus gradus est, ut pacificus caste timeatur, qui solus exaltat, custodit, ædificat. Primo bona timentis enumerat; secundo optat bona timentis. Beati omne qui timent Dominum. Sciendum quatuor esse timores, etc., usque ad de quo hic dicit Propheta: Beati omnes qui timent Dominum. 1

Luke 24:25Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! + 24.25 O stulti et tardi corde. Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quæ novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetæ de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum prædixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 24:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 24:10Luke 24Luke 24:12 →