bible.software › Luke › Luke 24 › Luke 24:12
Luke 24:12
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. + 24.12 Petrus autem surgens. Joannes commemorat, quod et ipse et Petrus simul cucurrerunt, et quod Petro intus intrœunte in monumentum, et vidente linteamina et sudarium, ipse Joannes inclinans se, vidit linteamina, nec introivit. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Joannes tacet: post vero ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum tamen antequam Joannes intraret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then arose Peter, and ran unto the sepulchre; and stooping down, he beheld the linen clothes laid by themselves, and departed, wondering in himself at that which was come to pass.
In Context
11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. + 24.11 Et non crediderunt. Quod discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas quam nostra futura firmitas fuit, nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur, quæ dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur?
13Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. + 24.13 Nomine Emmaus. Emmaus ipsa est metropolis civitas insignis Palæstinæ, quæ post expugnationem Judææ sub Marco Aurelio Antonio principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.
Read all of Luke 24
Cross References
John 20:3Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
This Verse In Other Editions
Study Luke 24:12