Luke 24:16
oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But their eyes were holden that they should not know him.
In Context
17Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
Cross References
2 Kings 6:18Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei. + 6.18 Percute. ID. Bonum est oculum scandalizantem erui, ut intuitus superbiæ et malitiæ obturetur, et oculus sanæ fidei ac simplicitatis aperiatur. RAB.. Postquam Elisæus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit, sed refectionem illis præparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem, primum Dominus excæcavit, deinde scientia spirituali ditavit. Nobisque præcepit ita: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos Luc. 6..
Luke 24:31Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. + 24.31 Aperti sunt, etc. Subtrahitur carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis.
John 21:4Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.