bible.software › Luke › Luke 24 › Luke 24:31
Luke 24:31
Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. + 24.31 Aperti sunt, etc. Subtrahitur carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And their eyes were opened, and they knew him; and he vanished out of their sight.
In Context
30Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. + 24.30 Fregit, etc. Quem in expositione Scripturæ non cognoverunt, in fractione panis noverunt, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur.
32Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? + 24.32 Et dixerunt, etc. Mystice: Ideo in Christo illis ostensa est alia effigies, ne eum nisi in fractione panis cognoscerent, ut omnes intelligant se Christum non agnoscere, nisi fiant participes corporis ejus, id est Ecclesiæ, cujus unitatem commendat Apostolus in sacramento panis, dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus I Cor. 10.. Cum ergo panem benedictum porrigit, aperiuntur oculi ut eum cognoscant, et removetur impedimentum quod a Satana in oculis erat, ne agnosceretur Jesus. Et hoc impedimentum permittit inesse Dominus donec ad sacramentum panis veniatur. Sed participata unitate corporis, aufertur impedimentum inimici, ut possit Christus agnosci. Ardens. GREG. Exaudito sermone, cor prius torpore incredulitatis et timoris frigidum igne sancti Spiritus est accensum, ut jam superno desiderio ardeat, et ad credendam veritatem se extendat. Quot præceptis instruitur homo, quasi tot facibus inflammatur.
Read all of Luke 24
Cross References
Luke 24:16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
John 20:13Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. + 20.13 Quid ploras? Quasi dicat: Noli peccare. Prohibent lacrymas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes, prodit causam lacrymarum: Quia tulerunt Dominum meum, id est corpus Domini mei.
This Verse In Other Editions
Study Luke 24:31