Luke 24:28
Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. + 24.28 Et ipse, etc. Mane nobiscum, etc. Talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Probandi erant, si hunc quem nondum ut Deum diligebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed quia extranei a claritate esse non possunt, cum quibus veritas gradiebatur, ad hospitium vocant, imo cogunt. Quo exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium sunt vocandi, sed etiam trahendi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:2et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. + 19.2 Lavate. Quod hospitibus solet fieri, ut affectus terreno pulvere sordidati, et acedia, et pusillanimitate, tanquam pulverulentis squaloribus, emundentur. Unde in monasteriis pro venientibus de via oratio celebratur.
Genesis 42:7et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.