The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 24 › Luke 24:29

Luke 24:29

Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But they constrained him, saying, Abide with us: for it is toward evening, and the day is far spent. And he went in to tarry with them.

In Context

28Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. + 24.28 Et ipse, etc. Mane nobiscum, etc. Talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Probandi erant, si hunc quem nondum ut Deum diligebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed quia extranei a claritate esse non possunt, cum quibus veritas gradiebatur, ad hospitium vocant, imo cogunt. Quo exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium sunt vocandi, sed etiam trahendi.

30Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. + 24.30 Fregit, etc. Quem in expositione Scripturæ non cognoverunt, in fractione panis noverunt, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur.

Read all of Luke 24

Cross References

Genesis 19:3Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt. + 19.3 Compulit illos. ALC. Angeli quasi coacti domum Lot ingrediuntur, ut charitas ipsius tentata et probata remuneraretur, et ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem domum ingressi sunt, et hospitem liberaverunt; clausas hospitibus domos ignis ingressus peccatores perdidit.

Luke 14:23Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. + 14.23 Exi in vias et sepes, etc. Nota quod in hac tertia invitatione non dicitur: Invita, sed Compelle intrare. Qui enim hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a præsentis vitæ desideriis corriguntur, illi non nisi compulsi intrant. Quidam autem vocantur et contemnunt, qui domum intellectus accipiunt, sed opere non implent. Quidam vocantur et veniunt, qui acceptam intelligentiam opere adimplent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 24:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 24:28Luke 24Luke 24:30 →