Luke 24:9
Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. + 24.9 Nuntiaverunt. Sicut in principio mulier auctor culpæ viro fuit, vir exsecutor fuit erroris, ita nunc quæ mortem prior gustaverat, resurrectionem vidit, et ne perpetui reatus opprobrium apud viros sustineret, quæ culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Et quia constantiam prædicandi non habet inferior sexus ad exsequendum infirmior, mandatur viris officium evangelizandi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And returned from the sepulchre, and told all these things unto the eleven, and to all the rest.
In Context
Cross References
Mark 16:7Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. + 16.7 Et Petro. BEDA. Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Nisi enim, etc., usque ad ut qui futurus erat pastor Ecclesiæ in sua culpa disceret quomodo aliis misereri deberet. Et Petro. HIER. Qui se indignum discipulatu indicat, cum ter magistrum negat. Sed peccata præterita non nocent, quando non placent. Præcedit vos. Bene de Redemptore nostro dicitur: de Galilæa namque transmigratio facta interpretatur. Jam enim a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a pœna ad gloriam transmigraverat. Et bene post resurrectionem in Galilæa a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post læti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur; et qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. BEDA. Nota quod Marcus dicit: Præcedit vos in Galilæam, etc. Nec tamen ibi visum retulit. Matthæus autem, etc., usque ad sicut in illa æternitate cognoscetur, quo et nos perducet propter formam servi, ut liberi contemplemur formam Domini.
Luke 24:22Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, + 24.22 Terruerunt nos, etc. Merito dicuntur teruisse eos quibus de non invento corpore plus mœstitiam addiderunt, quam de nuntiata resurrectione gaudium quo recrearentur, afferunt.