The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 24 › Luke 24:8

Luke 24:8

Et recordatæ sunt verborum ejus. + 24.8 Et recordatæ sunt. Sicut mulieres in monumento Domini stantes, recordantur verborum quæ de sua dispensatione præfatus erat, sic nos inter Dominicæ passionis mysteria celebranda, non solum passionis, sed et resurrectionis debemus recordari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they remembered his words,

In Context

7dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.

9Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. + 24.9 Nuntiaverunt. Sicut in principio mulier auctor culpæ viro fuit, vir exsecutor fuit erroris, ita nunc quæ mortem prior gustaverat, resurrectionem vidit, et ne perpetui reatus opprobrium apud viros sustineret, quæ culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Et quia constantiam prædicandi non habet inferior sexus ad exsequendum infirmior, mandatur viris officium evangelizandi.

Read all of Luke 24

Cross References

John 2:19Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

John 14:26Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. + 14.26 Paracletus. Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sancti pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur: per bonitatem ergo Deus nos consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit. Ille vos. Quia etsi Filius doceat nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem. Ille vos docebit omnia. Docebit quæ dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet, et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 24:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 24:7Luke 24Luke 24:9 →