Luke 3:19
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes, + 3.19 Herodes. Antequam Lucas aliquid narrat de actibus Jesu, dicit Joannem ab Herode captum, ut ostendat se solummodo ea facta descripturum, quæ eo anno gesta sunt, quo Joannes vel captus est, vel punitus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
20adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
Cross References
Proverbs 9:7[Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. + 9.7 Qui erudit, etc. Quasi interrogares, etc., usque ad et majorem credens.
Matthew 11:2Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, + 11.2 Joannes autem. Et dum Christus prædicaret, etc., usque ad quis ordinem rei gestæ teneat, non apparet.
Mark 6:17Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. + 6.17 Philippi fratris sui. BEDA. Vetus historia narrat Philippum majoris Herodis fuisse filium, et fratrem Herodis sub quo passus est Dominus, et duxisse Herodiadem, filiam Arethæ, et postea Aretham ortis simultatibus filiam suam tulisse, et Herodi inimico Philippi in dolorem ipsius nuptiis copulasse. Egesippus vel Josephus tamen longe aliter.