The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 11 › Matthew 11:2

Matthew 11:2

Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, + 11.2 Joannes autem. Et dum Christus prædicaret, etc., usque ad quis ordinem rei gestæ teneat, non apparet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now when John had heard in the prison the works of Christ, he sent two of his disciples,

In Context

1Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.

3ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? + 11.3 Tu es. Non ait qui venisti, quasi dicat: Cum ad inferna descensurus sum: debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis. An conveniat Filio Dei mori, an alium ad hæc sacramenta missurus es?

Read all of Matthew 11

Cross References

Matthew 4:12Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: + 4.12 Cum autem audisset. RAB. Hic Matthæus, sicut Marcus et Lucas, prætermittit primum adventum Domini in Galilæam, postquam, etc., usque ad, Hoc fecit initium signorum Jesus. Et iterum: Nondum Joannes missus erat in carcerem. Joannes, etc. Quod erat propter Evangelium. Jesus hoc idem perfectius prædicans ad tempus cedit et fugit, ut sit exemplum suis. In Galilæam. Duæ sunt Galilææ: una dicitur Judæorum, altera gentium propter inhabitationem gentium, quam partem dedit Salomon regi Tyri qui gentes ibi posuit.

Matthew 14:3Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. + 14.3 Herodes enim. Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Ægyptum. Herodiadem uxorem. Herodias filia Arethæ regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius.

Luke 3:19Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes, + 3.19 Herodes. Antequam Lucas aliquid narrat de actibus Jesu, dicit Joannem ab Herode captum, ut ostendat se solummodo ea facta descripturum, quæ eo anno gesta sunt, quo Joannes vel captus est, vel punitus.

John 3:24Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. + 3.24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. Ecce aperte notat facta Christi ante Joannem incarceratum quæ alii præterierunt, incipientes ab his quæ facta sunt post Joannem missum in carcerem, quando, cessante baptismo præcursoris, aperte incœpit baptismus Christi.

Acts 19:1Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 11:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 11:1Matthew 11Matthew 11:3 →