Luke 4:16
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. + 4.16 Et surrexit legere. BEDA. Qui non venerat ministrari, sed ministrare, etc., usque ad vel prophetiæ lectionis attestatione corrigeret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
Cross References
Matthew 13:54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? + 13.54 Ut mirarentur. Magna cæcitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt.
Luke 1:26In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, + 1.26 In mense autem sexto. HIER. Sicut sexto mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilææ, ita sexto millenario missus est Christus, Gabriel. BEDA. Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant, demonstretur. Gabriel fortitudo Dei, quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat.
Luke 2:42Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
Luke 4:15Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. + 4.15 Docebat. Post miracula ecce sapientia, qua docet, qua doctrina per miracula præcedentia magnificat.
John 18:20Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
Acts 17:2Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,