The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 4 › Luke 4:22

Luke 4:22

Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And all bare him witness, and wondered at the gracious words which proceeded out of his mouth. And they said, Is not this Joseph’s son?

In Context

21Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.

23Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. + 4.23 Medice. Sicut fabri filium, ita eadem erroris dementia; medicum vocant, sed in errore illorum veritas latet. Vere enim erat filius fabri, qui per ipsum in principio omnia fecit, qui operatur in Spiritu sancto et igni, qui in magna domo hujus mundi facit vasa diversi generis. Est et medicus, quia per ipsum omnia quæ in cœlis et quæ in terra sunt restaurata. Qui de se dicit: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus Matth. 9..

Read all of Luke 4

Cross References

Psalms 45:2[Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. + 45.2 Deus noster. CASS., AUG. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes. Invenerunt nos nimis. AUG. Nos enim fugiebamus eas. Vel, invenerunt nos expositos per Adam. Nimis, tanto potentior qui liberat. 1

Proverbs 10:32Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.]

Proverbs 25:11Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. + 25.11 Mala aurea. Sacra eloquia, etc., usque ad remoto litteræ velamine pandit.

Song of Solomon 5:16Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. + 5.16 Guttur illius suavissimum, etc. Id est, internus sapor et dulcedo verborum Christi, quam pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt, Aliter: Sicut per guttur ad labia vitalis flatus, ut loqui valeant, procedit, sic in labiis Domini verba quæ dicebat. In gutture vero potest occulta dispositio bonitatis ejus intelligi, qua factum est, ut nobis foras loqueretur. Totus, id est Deus et homo; desideralibis, non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem ab ipso initio conceptionis, usque ad triumphum passionis, resurrectionis, ascensionis. Talis est dilectus. Quasi: Et necesse est si amas eum, et vis ab eo amari, ut eum intelligas talem, et tali affectione ei cohæreas. Filiæ Jerusalem. Pro decore carminis variantur personæ colloquentium: sed eadem Christi Ecclesia notatur et nomine sponsæ, et nomine filiarum. Cum ad patriam cœlestem suspirat, filia: cum nihil nisi Deum curat audire vel loqui, sponsa dicitur.

Matthew 13:54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? + 13.54 Ut mirarentur. Magna cæcitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt.

Luke 2:47Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 4:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 4:21Luke 4Luke 4:23 →