Canticum Canticorum 5:16
Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. + 5.16 Guttur illius suavissimum, etc. Id est, internus sapor et dulcedo verborum Christi, quam pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt, Aliter: Sicut per guttur ad labia vitalis flatus, ut loqui valeant, procedit, sic in labiis Domini verba quæ dicebat. In gutture vero potest occulta dispositio bonitatis ejus intelligi, qua factum est, ut nobis foras loqueretur. Totus, id est Deus et homo; desideralibis, non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem ab ipso initio conceptionis, usque ad triumphum passionis, resurrectionis, ascensionis. Talis est dilectus. Quasi: Et necesse est si amas eum, et vis ab eo amari, ut eum intelligas talem, et tali affectione ei cohæreas. Filiæ Jerusalem. Pro decore carminis variantur personæ colloquentium: sed eadem Christi Ecclesia notatur et nomine sponsæ, et nomine filiarum. Cum ad patriam cœlestem suspirat, filia: cum nihil nisi Deum curat audire vel loqui, sponsa dicitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 5
Cross References
Psalms 19:10Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]
Psalms 89:6Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. + 89.6 Mane sicut herba. AUG., CASS. Mutetur a qualitate noctis. Vespere decidat. In extremis secta, vel fracta. CASS. Mane sicut herba. Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quæ floret et transit. Vespere. Senectus, quando refrigescit vigor hominis. Vel, mane sicut herba. Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius. 1
Psalms 148:13quia exaltatum est nomen ejus solius. + 148.13 Confessio. CAS. Supra dixit prius de cœlo, postea de terra; hic de omnibus simul. Et accipit per cœlum omnia superiora, et per terram omnia inferiora. AUG. Confessio ejus super cœlum et terram. Illum omnia confitentur in se vel in aliis; pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est, attendentes laudent eum, et de terrenis et de cœlestibus, quo non est aliquid melius. 1
Song of Solomon 1:16Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.] + 1.16 Tigna domorum nostrarum cedrina. Domus variæ per mundum de gentibus Ecclesiæ; Tigna, quæ ad munitionem domus solent fieri, prædicatores, quorum verbo et exemplo structura Ecclesiæ, ne corruat, continetur. Laquearia, quæ ad decorem domus solent fieri, simpliciores famuli Christi, qui tignis adhærent et sustentantur, qui non doctrina, sed virtutibus ornant. Cypressina. Cypressus Græce dicitur, quod caput ejus a rotunditate in acumen erigitur: unde et turben dicitur, id est alta rotunditas, hinc et fructus cum conus dicitur: unde, Coniferæ cypressi.
Song of Solomon 2:3Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. + 2.3 Sicut malus, etc. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit, quod inter bonorum opera [singulariter] similiter sanctus emineat, et se passuram promittit quod patitur, eo præsidente, qui est refrigerium et refectio. Sicut malus. Unguentorum odor, quamvis suaviter redolet, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum mulceat odoratus. Sub umbra. Ideo dilectum omnibus propono, quia in sola pietatis ejus protectione, cujus desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio, et suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autem sub umbra auctoris respirare, cum se sole persecutionem fuscatam querebatur, cum Dei auxilium implorans clamabat: Indica mihi quem diligit anima mea: ubi pascas, ubi cubes in meridie; cum non solum pressurarum tædio fatigata, sed recordatione pulchritudinis et decoris ejus illecta dicebat: Lectulus noster floridus; cujus desiderii se compotem factam ostendit, dicens: Sub umbra. Et notandum quod superius tigna cedrina et laquearia cypressina prædicabat, non tamen horum sibi protectionem sufficere memorabat; sed solam vitæ arborem, in cujus umbra quiesceret, et fructu reficeretur quærebat, quia sancti exemplis, doctrina, et intercessione, suffragia ferunt: soli tamen Salvatori dicere habemus, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt Psal. 35.. Sedi et fructus, etc. Non dicit sedeo, sed sedi. Hujusmodi profectus sunt Ecclesiarum, ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra consedere ut ad eum veniat corpus ejus, ex quo umbra nascitur: ideo et nativitas Jesu ab umbra cœpit, et in veritate finitur. Sicut dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi Luc. 1.. Sic postea ad meliora fit transitus. Dulcis. Quia in eo intelligit anima causam vitæ, dum et corporaliter percipit.
Song of Solomon 6:3Sponsus Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata. + 6.3 Pulchra es, amica mea. Hactenus vox Ecclesiæ Dominum suum laudantis et quærentis: qui quoniam a suis amatoribus non longe est, sequitur quid quæsitus respondeat: et declarat se illis loquentibus adfuisse, et quid loquerentur audisse; devotionemque erga se remunerat digna illorum laudatione. Terribilis, ut castrorum acies ordinata. Quia per unitatem charitatis compacta, nullum locum aperit per malum discordiæ hostibus, id est, hæreticis vel immundis spiritibus. Castra Romanorum terribilia erant, quia totum mundum premebant: sed non erant suavia, quia veram pacem non habebant. In Ecclesia nec terror suavitatem, nec suavitas terrorem aufert: quæ in terra cœlestem vitam agit, et barbaros diversarum nationum animos ad suum ritum trahere satagit. Quæ tamen quia necdum faciem dilecti, quam maxime quærit, cernere meretur: hic subsequenter audit: