Luke 5:1
Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. + 5.1 Factum est autem. Nec tempore, nec loco turba a studio sanandi cohibetur; vesper incumbit, et tamen sequitur; stagnum occurrit, et turba urget, et ideo ascendit in navim Petri. Secus stabat. BEDA. Stagnum, præsens sæculum designat. Dominus autem jam non in stagno quasi jam non in carne passibili, sed secus stagnum, quia in ea carne in qua passus est stabilitatem perpetuæ quietis adiit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 3:17et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.
Matthew 4:18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), + 4.18 Qui vocatur Petrus. Vel quando primum Andræas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas Joan. 1., quod interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi, dictum est ei: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam Matth. 16.. BEDA. Petrus, agnoscens: Andræas, virilis: quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthæus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilææ, Andræas Petrum adduxit, sed nondum discipuli. Mittentes rete. Quia quos sæpe terrenis lucris inhiare considerat, cœlestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum Joan. 1..
Matthew 14:34Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. + 14.34 In terram Genesar. Allegorice. Genesar interpretatur hortus principum. Per typum ergo apostolorum et navis, intelligendum est Ecclesiam de persecutionibus liberatam a Domino duci ad littus, id est quietem, ubi paradisi restituetur hæreditas et primæ stolæ jucunditas.
Mark 3:9Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum: + 3.9 Navicula. Ecclesia de gentibus congregata fluctus sæculi mente transgressa: quæ quanto sinum cordis gratiæ recipiendæ dilatat, tanto fluctus sæculi securius calcat. Ne comprimerent. Comprimunt, qui Ecclesiæ pacem turbant. Tangunt, qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt, qui tetigere sanati esse perhibentur: fugiens comprimentes naviculam ascendit.
Mark 6:53Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
Luke 12:1Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. + 12.1 Attendite. Ad hoc fermentum pertinent omnia quæ superius in domo Pharisæi disputavit, unde et Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ I Cor. 5., etc. Attendite a fermento. Pulcher locus tenendæ simplicitatis et æmulandæ fidei, ne more Judæorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die judicii non posse esse latebram fraudis.