Luke 12:1
Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. + 12.1 Attendite. Ad hoc fermentum pertinent omnia quæ superius in domo Pharisæi disputavit, unde et Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ I Cor. 5., etc. Attendite a fermento. Pulcher locus tenendæ simplicitatis et æmulandæ fidei, ne more Judæorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die judicii non posse esse latebram fraudis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 7:17Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. + 7.17 Porro. Dux typum tenet Scribarum et Pharisæorum, ad quos Veritas ait: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui clauditis regnum cœlorum ante homines: vos enim non intratis, nec intrœuntes sinitis intrare Matth. 23.. Quem conculcavit turba in porta, quia gressum ad fidem intrœuntium impediebat: unde merito conculcatus, id est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras.
Job 27:8Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? + 27.8 Quæ est enim spes hypocrisis. Hypocrita, qui Latine dicitur simulator, est avarus raptor, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitæ rapit alienæ.
Isaiah 33:14Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? + 33.14 Quis poterit. Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat.
Mark 8:15Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
Luke 5:15Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. + 5.15 Et conveniebant turbæ, etc. BEDA. Sanatio hujus multas ad Dominum cogit turbas. Ut enim ipse interius et exterius se sanatum doceret: perceptum beneficium etiam jussus non tacet. Sed et Marcus ait, evangelico functus officio: Mox egressus, cœpit prædicare et diffamare sermonem Marc. 1..
Luke 11:44Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. + 11.44 Qui estis ut monumenta. Hic superstitionem ipsorum doctorum redarguit, qui foris speciem rectæ doctrinæ prætendunt, fœditatem vero quam intus gerunt, occultant.