The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 5 › Luke 5:29

Luke 5:29

Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Levi made him a great feast in his own house: and there was a great company of publicans and of others that sat down with them.

In Context

28Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.

30Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? + 5.30 Quare, etc. AMBR. Omnis quæstio ex lege quæ tenax justitiæ, non habet, etc., usque ad et ambulatio et omnia quæ gessit, saluti serviunt. AMBR., BEDA. Qui domicilio Christum recipit interno, maximis exuberantium pascitur delectationibus voluptatum. Itaque Dominus ingreditur, et in ejus qui credidit recumbit affectu. Sed rursus accenditur invidia perfidorum, futuræ pœnæ species præfiguratur. Epulantibus enim fidelibus et in regno cœlorum recumbentibus, perfidia jejuna torquebitur. Ostenditur etiam quantum intersit inter æmulos legis et gratiæ, quia qui legem sequuntur, mentis famem patientur æternam. Qui vero in interioribus verbum receperint, alimenti cœlestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt, et ideo qui animo jejunant murmurant, dicentes: Quare cum publicanis, etc.? Filii diaboli, venenum serpentis diffundunt. Serpens primam vocem emisit, dicens Evæ: Quid utique Deus dixit: Nolite manducare ex omni ligno? Gen. 3. Hunc imitantur isti.

Read all of Luke 5

Cross References

Mark 2:15Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum. + 2.15 Et factum est. ID. Lucas: Fecit eis convivium magnum Levi in domo sua Luc. 5.. Qui enim Christum intus recipit, voluptatum delectatur ubertate, et Dominus libenter ingreditur, et in ejus recumbit affectu. Hoc est spirituale convivium bonorum pauperum, quo dives eget, pauper epulatur. Publicani. Qui publica vectigalia exigunt, vel sæculi lucra sectantes, qui exemplo publicani conversi jam de salute præsumunt, nec ut Pharisæi calumniantur in vitiis permanentes, sed pœnitentes. BEDA. Ad convivium peccatorum vadit: ut docendi occasionem habeat, et spirituales cibos impertiat. Eundo ad peccatores, Domini humilitas ostenditur: in conversione pœnitentium patet doctrinæ ejus potentia. ID. Per vocationem Matthæi fides gentium: quæ, relictis lucris sæculi, epulis charitatis et operum bonorum cum Domino convivantur. Per pharisæorum supercilium, de salute gentium Judæorum invidia designatur, quibus dicitur: Publicani et meretrices præcedent vos in regno Dei Matth. 21..

John 12:2Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

1 Corinthians 10:27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 5:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 5:28Luke 5Luke 5:30 →