The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 12 › John 12:2

John 12:2

Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There they made him a supper; and Martha served: but Lazarus was one of them that sat at the table with him.

In Context

1Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. + 12.1 Venit in Bethaniam. Ideo prius Bethaniam venit, ut resuscitatio Lazari altius memoriæ omnium traderetur, et inexcusabiles Judæi confunderentur, tractantes de morte tanti suscitatoris.

3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. + 12.3 Maria ergo. Pretiosum unguentum fit de nardo maxime de spicis, hic autem dicitur pistici a loco unde erat. Et interpretatur fidelis, non alia admixtione corrupti. Dixit ergo unus. Judas etsi malus tamen inter apostolos numeratur, ut doceamur malos tolerare, ne corpus Christi dividamus, et malos bonis non obesse.

Read all of John 12

Cross References

Matthew 26:6Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, + 26.6 Cum autem. Habito consilio ordo narrationis illuc transit, tunc abiit unus de duodecim, ut factum Judæ conjungatur ad consilium sacerdotum. Redit autem ad eum diem, qui erat ante sex dies paschæ dicens: Cum autem, etc. Simonis. Permanet pristinum nomen ut virtus curantis appareat. Per eam domum accipe illam partem populi quæ credidit Domino et curata est. Simon, id est obediens.

Luke 5:29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.

Luke 12:37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. + 12.37 Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.

Luke 22:27Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: + 22.27 Nam quis, etc. Ad verba exhortationis explendæ exemplum de se exponit. Hinc Joannes scribit Joan. 13.: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, etc. Possunt et in verbo ministrandi omnia quæ Dominus in carne gessit, non tantum prædicando vel miraculis admovendo, sed etiam animam quam pro nobis accepit, ponendo, ut et nos pro invicem ponere animas discamus.

John 12:9Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. + 12.9 Et venerunt. Curiositas hos, non charitas adduxit. Nos econtra, si cognoscimus Jesum obedientis animæ domum in qua habitet invenisse, veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tantum quem in anima suscitatum videmus, sed ut bonam vitam imitemur, et per hoc ad visionem Jesu perveniamus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 12:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 12:1John 12John 12:3 →