Luke 6:10
Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus. + 6.10 Extende. ID. Infructuosæ debilitas animæ nullo melius ordine curatur, quam eleemosynarum largitate; unde dicitur: Non sit manus tua ad accipiendum porrecta, et ad dandum collecta Eccles., 4.. Quia frustra pro peccatis rogaturus, manus ad Deum extendit, qui has ad pauperes pro posse non extendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 13:6Et ait rex ad virum Dei: Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat.
Mark 3:5Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. + 3.5 Extende manum. BEDA. Infructuosa debilitas animæ non melius curatur quam eleemosynæ largitione; unde: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat Luc. 3.. Et in Ecclesiastico: Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta Eccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit. Et restituta est manus illi. Magnum studium nequitiæ in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et cætera victui necessaria.