The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:23

Luke 6:23

Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. + 6.23 Gaudete et exsultate. Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium, lætiori corde versamini, intuitu supernæ mercedis. Secundum hæc. Exemplo prophetarum confortat illos, quia vera dicentes persecutionem solent pati.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Rejoice ye in that day, and leap for joy: for, behold, your reward is great in heaven: for in the like manner did their fathers unto the prophets.

In Context

22Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

24Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. + 6.24 Verumtamen væ, etc. Matthæus in monte, beatitudines solummodo proborum; Lucas vero in campo, etiam væ describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi, perfectos satis est præmiis invitari. Verumtamen væ. Cum supra regnum cœlorum pauperum esse dicatur: ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem quærit in temporalibus. Nec tam divitiæ quam amor divitiarum in culpa est. Mystice: dives populus Judaicus, vel hæreticus, vel philosophus mundi, qui, ubertate verborum et facundiæ patrocinio delectati, simplicitatem veræ fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum sæculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei suæ recognoscent, cibumque perfidiæ quæ in præsenti eructant, æterno macerati jejunio causam tanti supplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant. Quibus bene dicitur: Væ, cum benedixerint vobis homines; quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, improbitate malorum probantur, sic divitiis, epulis, risuique vacantes, mala obsequentium clientela, majorem foventur ad pœnam.

Read all of Luke 6

Cross References

1 Kings 18:4Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.

1 Kings 19:10At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.

1 Kings 21:20Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.

1 Kings 22:27et dicite eis: Hæc dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace.

2 Chronicles 36:16At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.

Isaiah 35:6tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:22Luke 6Luke 6:24 →