The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:24

Luke 6:24

Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. + 6.24 Verumtamen væ, etc. Matthæus in monte, beatitudines solummodo proborum; Lucas vero in campo, etiam væ describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi, perfectos satis est præmiis invitari. Verumtamen væ. Cum supra regnum cœlorum pauperum esse dicatur: ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem quærit in temporalibus. Nec tam divitiæ quam amor divitiarum in culpa est. Mystice: dives populus Judaicus, vel hæreticus, vel philosophus mundi, qui, ubertate verborum et facundiæ patrocinio delectati, simplicitatem veræ fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum sæculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei suæ recognoscent, cibumque perfidiæ quæ in præsenti eructant, æterno macerati jejunio causam tanti supplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant. Quibus bene dicitur: Væ, cum benedixerint vobis homines; quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, improbitate malorum probantur, sic divitiis, epulis, risuique vacantes, mala obsequentium clientela, majorem foventur ad pœnam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But woe unto you that are rich! for ye have received your consolation.

In Context

23Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. + 6.23 Gaudete et exsultate. Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium, lætiori corde versamini, intuitu supernæ mercedis. Secundum hæc. Exemplo prophetarum confortat illos, quia vera dicentes persecutionem solent pati.

25Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis. + 6.25 Qui saturati estis, etc. Qui inter divites amplius abundatis, sicut dives qui induebatur purpura, et bysso, et epulis, qui de digito Lazari quærit guttam aquæ. Væ vobis, qui nunc ridetis, etc. Salomon: Cor sapientis ubi est tristitia, cor stultorum ubi est lætitia Eccl. 7.; docens stultitiam ridentibus, prudentiam flentibus ascribendam.

Read all of Luke 6

Cross References

Job 21:7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? + 21.7 Quare ergo impii vivunt. Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat. Confortatique divitiis, etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus hæc habere pœna est, quia hæredes quibus hæc relinquent, non habent. Subdit:

Psalms 49:16Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? + 49.16 Peccatori autem. Ibid. A quibus sacrificium velit, ubi peccatori suæ nequitiæ imputantur CASS. Hæc populo suo dixit, etc., usque ad Non enim lectio negatur corrigendis. 1

Proverbs 1:32Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. + 1.32 Aversio. Aversio et prosperitas perdit, cum a timore conditoris aversus animus, ira ejusdem conditoris in his, quæ peccat, nihil sustinere videtur adversi. Sed ut Job ait: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Parvulorum. Sensu, unde supra, etc., usque ad sed quia avertunt, se interficiunt.

Amos 4:1[Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.

Haggai 2:9Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum.

Matthew 6:5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. + 6.5 Et cum oratis. Ad superiora conjungitur hæc sententia. Supra dixerat: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus; hic subdit: Et cum oratis. Non prohibet orare, sed in orando hypocritis similes esse. In angulis. Quasi absconsores precum, et tamen in plateis ut videantur, et per hoc amplior gloria. Allegorice. In angulo orat qui in abscondito se orare simulat: et tamen in platea cum famam captat. Anguli platearum sunt ubi via per transitum viæ ducitur, et quadrivium reddit. Non enim nefas est videri, sed appetere videri. Receperunt. In his non solum vera merces prava intentione evacuatur: sed vitium simulationis et irrisionis contra Deum augetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:23Luke 6Luke 6:25 →