Luke 7:1
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. + 7.1 Cum autem implesset. Pulchre ubi præcepta complevit, formam docet suorum exsequendi præceptorum. Nam statim gentilis centurionis servus Domino sanandus offertur, in quo gentiles qui mundana servitute ægri tenebantur, beneficio Dei salvandi exprimuntur. Intravit Capharnaum. Centurionis, etc. Non ante intravit quam verba terminasset, etsi statim post hæc verba non intravit. Priusquam enim intraret, in ipso intervallo mundatus est leprosus, ut Matthæus ponit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now when he had ended all his sayings in the audience of the people, he entered into Capernaum.
In Context
2Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.
Cross References
Matthew 8:5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,