bible.software › Luke › Luke 7 › Luke 7:2
Luke 7:2
Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And a certain centurion’s servant, who was dear unto him, was sick, and ready to die.
In Context
1Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. + 7.1 Cum autem implesset. Pulchre ubi præcepta complevit, formam docet suorum exsequendi præceptorum. Nam statim gentilis centurionis servus Domino sanandus offertur, in quo gentiles qui mundana servitute ægri tenebantur, beneficio Dei salvandi exprimuntur. Intravit Capharnaum. Centurionis, etc. Non ante intravit quam verba terminasset, etsi statim post hæc verba non intravit. Priusquam enim intraret, in ipso intervallo mundatus est leprosus, ut Matthæus ponit.
3Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. + 7.3 Misit ad eum seniores, etc. Divina providentia seniores Judæorum mittuntur, et eis præsentibus languidus sanatur, ut inexcusabiles sint si credere noluerint. Centurio amicos mittit, ne præsentia sua verecundiam Domini gravare videretur, et officium officio provocasse. Significat autem, quia nos qui de gentibus credimus ad Dominum, non ipsi venire possumus quem in carne videre non possumus, sed ad residentem in dextera Patris. Gentilis populus quasi centurio stipatur milite virtutum et spiritualium perfectione, quæ in centum significatur. Sublimis, nihil terrenum a Domino sibi suisque requirens, sed sola æternæ salutis gaudia: et hi pro servis, id est, pro his qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, Domino supplicant, ut eis paulatim ad superiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem I Joan. 4.. Matthæus dicit centurionem accessisse, quod per fidem intelligendum est. Per fidem enim vere ad Deum acceditur, quæ in centurione a Domino commendatur: Non inveni tantam fidem in Isræl. Porro Lucas ordine quo gestum est exsequitur, ut intelligere cogeremur, quomodo eum accessisse dicit Matthæus.
Read all of Luke 7
Cross References
Genesis 24:2Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum,
Genesis 24:35et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
Genesis 39:4Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant:
Job 31:5Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
Matthew 27:54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. + 27.54 Centurio autem. Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia prædicat creaturam, quem cæci Judæi nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiæ designatur, quæ velo cœlestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.
Luke 23:47Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. + 23.47 Videns autem centurio. Videns quod ita haberet potestatem mittendi spiritum, quod non habet nisi conditor animarum, ipse qui crucifixerat in ipso passionis scandalo, confitetur Dei Filium, quem Judæi post tot miracula credere renuerunt. Unde per centurionem fides Ecclesiæ designatur, quæ, velo mysteriorum cœlestium per mortem Domini reserato, mox justum et Dei Filium tacente Synagoga confirmat.
This Verse In Other Editions
Study Luke 7:2