Luke 7:16
Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. + 7.16 Visitavit. Dum et Verbum semel incorporari constituit, et quotidie Spiritum sanctum in corda hominum, ut suscitentur mittit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.
Cross References
Exodus 4:31et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.
Psalms 106:4Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. + 106.4 Erraverunt. ID. Secunda pars, ubi prima tentatio, etc., usque ad quarto pro exauditione confessio, id est, laudatio. 1
Matthew 9:8Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Matthew 21:11Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
Luke 1:65Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
Luke 2:20Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. + 2.20 Et reversi, etc. BEDA. Sic spirituales pastores modo dormientibus aliis contemplando cœlestia subvehuntur, etc., usque ad dum dicunt: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.