Luke 1:65
Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
Cross References
Joshua 10:40Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israël,
Luke 2:18Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. + 2.18 Mirati sunt. Mirantur et de mysterio incarnationis et de tanta pastorum attestatione, qui fingere audita nescirent, sed simplici facundia vera prædicarent. Sed Dominus non rethores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in Vetere Testamento suæ dispensationis nuntios pastores ordinavit. Ideo non est parvipendenda pastorum attestatio.
Acts 2:43Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
Acts 5:11Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc. + 5.11 Et factus est. Prius Ananias a Saphira in conspectu Ecclesiæ cito mortui sunt, ut apostolica auctoritas, quanta esset, ostenderetur: et quam magnum peccatum esset, quod oblatum est, iterum ab Ecclesia retrahere monstraretur, et cæteri hujus exemplo castigarentur.
Revelation 11:11Et post dies tres et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. + 11.11 Et post dies. Ostensa tribulatione eorum, per quorum exemplum angelus Joannem invitabat ad prædicandum, etsi necesse fuerit ad compatiendum: ostendit tamen et ipsorum coronas, ut similiter istum Joannem, vel quemlibet alium de corona sua pro modo suo certum faciat. Super pedes. Id est super seipsos qui prius fuerunt indigentes aliquo quo nitantur, sed erunt tunc firmi.