Luke 7:43
Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. + 7.43 Is cui plus. Secundum homines plus fortasse offendit, cui plus debuerit. Sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, tamen gratiam consequatur. Recte judicasti. Sua sententia Pharisæus convincitur, quia sicut phreneticus funem portat ex quo ligetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
42Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
Cross References
Mark 12:34Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. + 12.34 Non longe es a regno Dei, etc. ISID. Quamvis ad tentandum venerit: longior namque est ignorantia quam scientia, ut Sadducæis dicitur: Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei Matth. 22.. BEDA. Matthæus dicit, quia tentando quærebat, etc., usque ad secundum illud: Qui facile credit levis est corde, et minorabitur Eccl. 19.. Et nemo. Quia in sermonibus confutantur, ultra non interrogant; sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, unde patet venena invidiæ superari posse, sed difficile quiescere.
Luke 10:38Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, + 10.38 Factum est, dum, etc. Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponitur exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo verbo, quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores, duæ significantur vitæ spirituales. Per Martham, operibus actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinæ ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quæ singulis expediant dispensat: contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inhæret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de æterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. In domum suam. Intrante Jesu in domum, vita iniqua, etsi aliquando fuerat, aufugit, remanent duæ vitæ innocentes, laboriosa et otiosa, inter eas medius est ipse fons vitæ.
2 Corinthians 5:14Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: + 5.14 Charitas enim Christi, etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quæ gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi. Si unus pro omnibus. Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius.