The Bible Software
bible.softwareMarkMark 12 › Mark 12:34

Mark 12:34

Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. + 12.34 Non longe es a regno Dei, etc. ISID. Quamvis ad tentandum venerit: longior namque est ignorantia quam scientia, ut Sadducæis dicitur: Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei Matth. 22.. BEDA. Matthæus dicit, quia tentando quærebat, etc., usque ad secundum illud: Qui facile credit levis est corde, et minorabitur Eccl. 19.. Et nemo. Quia in sermonibus confutantur, ultra non interrogant; sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, unde patet venena invidiæ superari posse, sed difficile quiescere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when Jesus saw that he answered discreetly, he said unto him, Thou art not far from the kingdom of God. And no man after that durst ask him any question .

In Context

33Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.

35Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?

Read all of Mark 12

Cross References

Matthew 12:20arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: + 12.20 Arundinem. Judæos, omni vento cedentes, qui ab invicem discrepando dissipati sunt, non mox damnabit, sed supportabit. Arundinem quassatam. Qui peccanti non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit. Et qui fidei modicam scintillam contemnit in parvulis, linum fumigans exstinguit: quod Christus non fecit, qui potius venit quærere quod perierat; patientiam namque servavit, donec judicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret, et expulso mundi principe ad regnum rediret, in dextera Patris sedens, donec ponat inimicos sub pedibus. Linum fumigans. Gentes, quas naturalis legis ardore fere exstincto fumus erroris amarissimus, et odoris noxius involvit: quas non exstinxit, sed de parva scintilla in magnum ardorem ignis Dei suscitavit. Donec. Tandiu prædicatio ejus nullis insidiis superata mundo lucet, donec ponat in terra judicium, et impleatur: Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra.

Luke 20:40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. + 20.40 Et amplius, etc. Confutati in sermonibus non amplius interrogant, sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, ex quo intelligimus venena invidiæ posse quidem superari, sed difficile conquiescere.

Romans 7:9Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. + 7.9 Ego autem vivebam. Patet: quia non ex sua, sed ex persona hominis generaliter loquitur. Ego autem vivebam. Nota duos homines in eodem, interiorem et exteriorem, id est rationem et fomitem, qui est in carne. Interiorem dicit consentire legi, et ejus testimonio bonam esse legem approbat. Exteriorem vero contra interiorem et contra legem repugnare et captivare et per legem majorem potestatem peccandi habere. Sed cum venisset, etc. Hic secundus actus sub lege. Id est: Hic loquitur Apostolus in statu hominis positi sub lege. Revixit. Cœpit apparere et rebellare. Revixit, ait, non vixit. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra præceptum datum satis apparebat admissum. Sed cum homines nati peccatores sine mandato viverent, tanquam mortuum latebat sine cognitione, quia sine cohibitione: sed data lege, in notitia hominis revixit, quod in notitia primi hominis aliquando vixerat.

Colossians 4:6Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 12:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 12:33Mark 12Mark 12:35 →