Luke 8:16
Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. + 8.16 Nemo autem. Hæc verba ponuntur secundum similitudinem humanæ consuetudinis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 5:15neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. + 5.15 Neque accendunt lucernam. Domesticis exemplis docet, ne celent lucem verbi sibi commissam. Non accendunt, id est, non ideo data est doctrina prædicationis ut celent eam et subjiciant servituti corporis, dum aliqua timent. Sed corpus suum ministerio Dei subjiciant, ut per vocem et cætera corporis officia lux excellentior cæteris appareat. Unde dicitur I Cor. 9.: Castigo corpus meum, etc. Vel, Christus lucernam accendit, dum testam humanæ naturæ flamma suæ divinitatis implevit: quam nec credentibus abscondit, nec modio, id est mensura legis, vel terminis unius gentis inclusit. Sed super candelabrum, id est, Ecclesiam fidem suæ incarnationis affixit, ubi omnes possint intueri, qui in domo, id est, Ecclesia sunt vel mundo. Unde subdit: Sic luceat, etc. Candelabrum. Sicut lucerna Christus, candelabrum crux est, super quam erat levandus. Candelabrum Ecclesia, quæ verbum vitæ præsentis bajulat.
Luke 11:33Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. + 11.33 Nemo. BED. Qui in figura reginæ et Ninivitarum Ecclesiam prætulit Synagogæ, etc., usque ad apertam lucis januam nolunt ingredi credendo.
Philippians 2:15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, + 2.15 Nationis pravæ, etc. Id est malorum, qui rectum ordinem depravant et pervertunt. Qui dicuntur natio, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto. Sicut luminaria. Bene sanctos luminaribus comparat. Sicut enim stellas cœli non exstinguit nox, sic mentes fidelium adhærentes cœlo sacræ Scripturæ non obscurat mundana iniquitas.
Revelation 11:4Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes.