Luke 8:17
Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. + 8.17 Non enim, etc. Quasi dicat. Timor carnalium non vos retardet, sed nec mala opinio, quæ de vobis modo habetur apud incredulos quia etsi viles apparetis, quandoque claritas vestra apparebit, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, tunc et vos coronabimini, et punientur vestri adversarii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 10:26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. + 10.26 Ne ergo timueritis eos. Eorum sævitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus judicabit occulta hominum, ubi et nequitia discooperietur, et vestra intentio, nunc soli Deo cognita, ab omnibus scietur.
Luke 12:2Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. + 12.2 Neque absconditum quod non sciatur. Ideo ne æmulemini simulatores, quia profecto veniet tempus in die judicii in quo et vestra virtus et illorum hypocrisis omnibus revelabitur, unde sequitur. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur. Non solum in futuro omnia patebunt, sed etiam in præsenti tempore in tota Ecclesia per orbem terræ publice prædicabuntur, quæ in tenebris, id est, in umbra pressurarum et carcerum locuti estis, quando actus vestri legentur in excelsis. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur. AMBR. Quod in tenebris, id est in timore dixistis, dicetur in lumine, id est in fiducia veritatis accepto Spiritu sancto. Et quod in aure, id est secreto locuti, super tecta, id est calcato carnis domicilio prædicabitur.