The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 8 › Luke 8:24

Luke 8:24

Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas. + 8.24 Et cessavit, et facta est tranquillitas. Nota quod omnis creatura sentit Creatorem. Imperat, increpat, sentiunt imperantem, non quod secundum hæresim quorumdam sint animantia, sed majestati conditoris sunt sensibilia, quæ apud nos sunt insensibilia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they came to him, and awoke him, saying, Master, master, we perish. Then he arose, and rebuked the wind and the raging of the water: and they ceased, and there was a calm.

In Context

23Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.

25Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? + 8.25 Mirati sunt ad invicem. Non discipuli, sed nautæ et alii qui in navi erant mirantur. Unde Matthæus: Porro homines illi mirati sunt, dicentes: Qualis est hic? Matth. 8. Quod si discipulos dicimus miratos fuisse, merito et ipsi homines sunt appellati. Ad regionem Gerasenorum. Gerasa civitas Arabiæ juxta montem Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, significat gentes quas post passionem et resurrectionem Dominus per prædicatores visitavit, unde Gerasa sive Gergesi colonum ejiciens, id est diabolum a quo prius incolebatur vel advena propinquans, qui longe erat in tempore.

Read all of Luke 8

Cross References

Psalms 65:7Qui dominatur in virtute sua in æternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis. + 65.7 Non exaltentur. Ibid. Pro lege quasi plus illis debeatur. Omnes enim peccaverunt, etc. Rom. 3. 1

Psalms 104:6semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. 1

Isaiah 50:2Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. + 50.2 Quia veni. ID. Hoc est ut sciatis me matrem vestram non repudiasse, sed eam voluntate propria recessisse: post multa beneficia carnem assumpsi, nec jam per prophetas, sed præsens ipse locutus sum. Non erat vir. Herodi propter malitiam, etc., usque ad de omnibus in commune: Visio quadrupedum in deserto Isa. 30. Vocavi. Quasi diceret: Rationales, Inclinate aurem vestram in verba oris mei Psal. 77.. Qui sitit, veniat et bibat Joan. 8., et hujusmodi. Nunquid. ID. Invehitur contra eos qui putabant, etc., usque ad ut exhibeat mihi plus quam duodecim legiones angelorum? Matth. 26..

Lamentations 3:54Sade Inundaverunt aquæ super caput meum; dixi: Perii.

Matthew 14:30Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. + 14.30 Et cum cœpisset, etc. Paululum relinquitur tentationi, ut augeatur fides; ut enim credidit se ejus imperio posse fluctibus sustentari, sic dum mergitur, posse ejus virtute salvari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 8:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 8:23Luke 8Luke 8:25 →