The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 8 › Luke 8:25

Luke 8:25

Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? + 8.25 Mirati sunt ad invicem. Non discipuli, sed nautæ et alii qui in navi erant mirantur. Unde Matthæus: Porro homines illi mirati sunt, dicentes: Qualis est hic? Matth. 8. Quod si discipulos dicimus miratos fuisse, merito et ipsi homines sunt appellati. Ad regionem Gerasenorum. Gerasa civitas Arabiæ juxta montem Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, significat gentes quas post passionem et resurrectionem Dominus per prædicatores visitavit, unde Gerasa sive Gergesi colonum ejiciens, id est diabolum a quo prius incolebatur vel advena propinquans, qui longe erat in tempore.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, Where is your faith? And they being afraid wondered, saying one to another, What manner of man is this! for he commandeth even the winds and water, and they obey him.

In Context

24Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas. + 8.24 Et cessavit, et facta est tranquillitas. Nota quod omnis creatura sentit Creatorem. Imperat, increpat, sentiunt imperantem, non quod secundum hæresim quorumdam sint animantia, sed majestati conditoris sunt sensibilia, quæ apud nos sunt insensibilia.

26Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam.

Read all of Luke 8

Cross References

Joshua 10:12Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis: [Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon.

Proverbs 8:29quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ:

Matthew 6:30Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? + 6.30 Si enim fenum agri. Si ista quæ ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat. Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea Gen. 30.. In clibanum mittitur. Alii libri habent: in ignem vel in acervum qui habet speciem clibani. Quanto magis vos, scilicet vestiet; et ideo omnis fiducia in eo habenda; quod si nec de his fidentes sumus, quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est, quæ nec de minimis certa est. Ideo et de æternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem. Modicæ fidei. Quicunque in aliqua promissione dubitat, modicus est fidei, et quanto plus dubitat, tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.

Matthew 14:31Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?

Mark 4:40Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? + 4.40 Quid timidi estis? BEDA. Quasi dicat: Quid me præsente timetis? Cui simile est, quod post resurrectionem exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia hi qui viderunt eum resurgere, non crediderunt Marc. 16.. Et item: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! Nonne oportuit pati Christum et sic intrare in gloriam suam Luc. 24.? Et timuerunt. Matthæus: Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est, etc. Matth. 8. Non ergo discipuli, sed alii qui in navi erant mirabantur, de eo dubitantes, cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam Salvatoris.

John 11:40Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 8:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 8:24Luke 8Luke 8:26 →