The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 8 › Luke 8:26

Luke 8:26

Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they arrived at the country of the Gadarenes, which is over against Galilee.

In Context

25Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? + 8.25 Mirati sunt ad invicem. Non discipuli, sed nautæ et alii qui in navi erant mirantur. Unde Matthæus: Porro homines illi mirati sunt, dicentes: Qualis est hic? Matth. 8. Quod si discipulos dicimus miratos fuisse, merito et ipsi homines sunt appellati. Ad regionem Gerasenorum. Gerasa civitas Arabiæ juxta montem Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, significat gentes quas post passionem et resurrectionem Dominus per prædicatores visitavit, unde Gerasa sive Gergesi colonum ejiciens, id est diabolum a quo prius incolebatur vel advena propinquans, qui longe erat in tempore.

27Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. + 8.27 In monumentis. Quid aliud sunt perfidorum corpora, nisi quædam defunctorum sepulcra, in quibus non habitant Dei verba?

Read all of Luke 8

Cross References

Mark 5:1Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. + 5.1 Et venerunt, etc. BEDA. Gerasa urbs insignis Arabiæ, trans Jordanem, juncta monti Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci præcipitati sunt, significat, etc., usque ad et qui erat longe, factus est prope in sanguine Christi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 8:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 8:25Luke 8Luke 8:27 →