bible.software › Luke › Luke 8 › Luke 8:4
Luke 8:4
Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: + 8.4 Cum autem turba, etc. Quotiens in Evangelio turbæ vocabulum interseritur, sicut diversitas hominum, ita etiam diversitas intimatur voluntatum. Non enim omnes eadem voluntate, sed diversis ex causis Christum sequebantur: quidam pro bono, quidam pro malo, omnibus tamen Dominus beneficia præstat, docendo, alendo, sanando. Exiit qui seminat, etc. Exiit Filius Dei de sinu Patris, quo creaturæ non erat accessus, ut seminaret semen suum, venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati. Unde secundum alios evangelistas hanc parabolam dicturus de domo exiisse, mare adiisse, navem conscendisse memoratur, id ipsum situ corporis quod processu sermonis insinuans.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when much people were gathered together, and were come to him out of every city, he spake by a parable:
In Context
3et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. + 8.3 Et Joanna, etc. Joanna, Dominus gratia ejus, vel Dominus misericors. cujus est omne quod vivimus. Procuratoris Herodis. Cum quilibet malignus spiritus pro regno diaboli ad decipiendum laborat, quasi Herodis impiissimi procurator existit. De facultatibus, etc. Antiquus mos erat Judæorum, nec ducebatur in culpam, ut mulieres sua substantia pascerent et vestirent doctores. Hic quia hoc in gentibus scandalum poterat facere, Paulus se memorat abstinuisse. Ministrabant ergo Domino carnalia, cujus metebant spiritualia, ut formam daret prædicatoribus quod victu et vestitu deberent esse contenti accipiendo a plebibus.
5Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. + 8.5 Secus viam. Via, est cor sedulo malarum cogitationum transitu attritum et arefactum, ne semen verbi possit accipere vel germinare, sed a pessimis cogitationibus conculcatur, et a dæmonibus rapitur. Qui ideo volucres cœli dicuntur, quia cœlestis et spiritualis sunt naturæ, vel quia per ærem discurrunt.
Read all of Luke 8
Cross References
Matthew 13:2Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, + 13.2 Turba stabat. Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, necdum cœlestibus mysteriis quæ desiderant imbuti cum Christo ascendunt.
This Verse In Other Editions
Study Luke 8:4