Luke 8:5
Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. + 8.5 Secus viam. Via, est cor sedulo malarum cogitationum transitu attritum et arefactum, ne semen verbi possit accipere vel germinare, sed a pessimis cogitationibus conculcatur, et a dæmonibus rapitur. Qui ideo volucres cœli dicuntur, quia cœlestis et spiritualis sunt naturæ, vel quia per ærem discurrunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:11Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. + 15.11 Descenderuntque volucres, etc. GREG., lib. XVI Moral., c. 20 Tropologice. In ipso orationis sacrificio ingerunt se importunæ cogitationes, rapere vel violare cupientes: sed manu sanctæ discretionis debemus custodire quod foris offerimus, ne maligni spiritus et perversæ cogitationes rapiant.
Matthew 5:13Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. + 5.13 Vos estis sal terræ. Hic jam ostenditur apostolorum officium, scilicet quod sunt sal terræ et lux mundi. Hoc specialiter ad apostolos, qui prædictis virtutibus, paupertate scilicet et aliis, debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios doctrina, et vitæ suæ exemplo. Sal, salus a corruptione. Unde propheta: Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extrema terræ. Quod si sal, etc. Id est, si vos, per quos alii condiendi sunt, adversis vel prosperis cesseritis: per quos a vobis error auferetur, cum vos Deus tollere aliis elegerit? Ad nihilum valet: quia (ut alius evangelista ait) nec terræ utilis est quam suo injectu germinare prohibet, nec sterquilinio quod non fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum fert, nec alios valet excolere, sed ab Ecclesia ejicitur, et in hæc verba ridetur: Hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare. Si sal evanuerit Luc. 4.. Id est, si timore vel cupidine doctor saporem sapientiæ omiserit, per quem fatuitas ejus emendabitur? Hoc solis apostolis convenit: Quod sequitur, omnibus magistris: Ad nihilum valet ultra, etc. In fine de omnibus concludit sic: Nisi abundaverit justitia, etc. Et conculcetur ab hominibus. Sanctus et verus minister Christi, etsi a malis ridetur, conculcari non potest, quia mente fixus in cœlo manet.
Matthew 13:18Vos ergo audite parabolam seminantis. + 13.18 Vos ergo audite. Primam parabolam exponit, ut idem attendant in cæteris. Exponit non secundum singula verba, sed summam sententiæ. AUG. sup. Gen. Proinde quod narravit evangelista (etiam factum est) Dominum scilicet talia fuisse locutum. Ipsius autem, etc., usque ad illud quippe scripsit narrator rerum præteritarum, hoc prænuntiator tantummodo futurorum.
Matthew 13:37Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
Mark 4:15Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. + 4.15 Hi autem, etc. Differentias ponit eorum qui audiunt verbum. Sunt autem quidam, ut gentiles, qui nec audiunt.
Luke 8:11Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei.