bible.software › Luke › Luke 9 › Luke 9:15
Luke 9:15
Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes. + 9.15 Et discumbere omnes. Secundum alium evangelistam quinque millia super fenum discumbunt, quia illi quibus adhuc sunt corporales sensus, melioribus delectantur. Omnis enim caro fenum. Quatuor millia super terram recumbunt, plus est enim terra premere quam super feno jacere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they did so, and made them all sit down.
In Context
14Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. + 9.14 Quinque millia. Per quinque millia significantur, qui in sæculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus quæ possident, bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc præceptis institui, et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quatuor sunt millia propter evangelicam doctrinam, et septem panibus, id est, septiformis spiritus reficiuntur gratia.
16Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. + 9.16 Distribuit discipulis suis. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis non habere testantibus magnitudo signi notior fiat. Insinuat quod per eorum doctrinam, jejuna corda quotidie sunt pascenda.
Read all of Luke 9
This Verse In Other Editions
Study Luke 9:15