Luke 9:14
Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. + 9.14 Quinque millia. Per quinque millia significantur, qui in sæculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus quæ possident, bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc præceptis institui, et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quatuor sunt millia propter evangelicam doctrinam, et septem panibus, id est, septiformis spiritus reficiuntur gratia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 6:39Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. + 6.39 Secundum contubernia. ID. Diversi discubitus, distincti ordines ecclesiarum qui unam catholicam faciunt.
Mark 8:6Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. + 8.6 Super terram. BEDA. In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quæ autem septem panibus reficienda est, super terram discumbere præcipitur: quia per legem carnis, etc., usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet.