The Bible Software
bible.softwareMalachiMalachi 1 › Malachi 1:11

Malachi 1:11

Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For from the rising of the sun even unto the going down of the same my name shall be great among the Gentiles; and in every place incense shall be offered unto my name, and a pure offering: for my name shall be great among the heathen, saith the LORD of hosts.

In Context

10Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.

12Et vos polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.

Read all of Malachi 1

Cross References

Psalms 50:1In finem. Psalmus David, + 50.1 In finem psalmus. CASS. Arguente Nathan, rex non erubuit peccata publice confiteri, etc., usque ad quæ a Deo valet pœnitentibus. David. AUG. Proponitur in exemplum, non cadendi, sed, etsi cecideris, resurgendi ne desperes. CASS. Prima est deprecatio, etc., usque ad plena præstatur peccatorum remissio. 1

Psalms 67:2[Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. + 67.2 Exsurgat Deus et dissipentur. Ibid. Confidenter optat quod scit futurum. Et fugiant qui oderunt. HIER. Vel de pœnitentibus legi potest, etc., usque ad ut lacrymis pœnitentiæ admoto igne Spiritus sancti duritia eorum solvatur. Qui oderunt. AUG. Pertinaces a præsentia tollantur ejus, qui ubique præsens; grave maledictum, ut velint et conentur, quod nullatenus fieri potest. 1

Psalms 98:1Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. + 98.1 Psalmus David. AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum? 1

Psalms 138:5Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. + 138.5 Novissima mea, quando porcos pavi, Antiqua, quando partem substantiæ petii, hoc secundum parabolam. Sed mystice, Antiqua, quando per antiquum peccatum lapsi sumus: Novissima, pœna, quando in hanc mortalitatem venimus, quæ est ultima, si redire volumus alioquin restat æterna. Formasti me, ad labores, ad quos omnes nati sumus. Posuisti. Alias Gravasti manum, vindicem, gravantem superbum salubriter, ut erigat humilem, in gravata manu. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Malachi 1:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Malachi 1:10Malachi 1Malachi 1:12 →