Malachi 1:12
Et vos polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:4Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
Ezekiel 36:21Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
Amos 2:7Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
Malachi 1:13Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum: et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus.
Romans 2:24(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) + 2.24 Nomen enim Dei. Inter gentes blasphematur nomen Dei per Judæos: quia credentibus Judæi suadere nitebantur Christum non esse Deum dicendum. Vel quia olim gentes non animadvertebant Judæos sibi traditos pro noxis suis, sed idolis suis dabant gloriam de victoria sua, quasi Judæorum Deum vicissent in Judæis.