Malachi 1:9
Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:11Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
Jeremiah 26:19Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et pœnituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.
Lamentations 2:19Coph Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
Joel 2:17Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?]
John 9:31scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
Romans 2:11non enim est acceptio personarum apud Deum. + 2.11 Non est enim, etc. Coæquat Judæum et gentilem in pœna et gloria: quia Deus judicat non secundum personas, sed secundum merita: quia utrosque secundum modum peccati damnat. AMBR. Prærogativam generis non sequitur Deus ut suscipiat, causa patrum, diffidentem, vel abjiciat a se, propter indignitatem parentum, credentem, sed unumquemque proprio merito aut remunerat, aut condemnat.