Malachi 3:10
Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea: et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas cæli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota.
Cross References
Genesis 7:11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: + 7.11 Anno sexcentesimo, etc. Allegorice. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquæ diluvii, quia sexta ætate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter æternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur. Cataractæ. Fenestræ, nubes scilicet, quæ sunt apertæ, ut inde insolitæ et majores pluviæ funderentur. Cataractæ vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur. RAB. De arca solet quæri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quæ ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Ægyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere.
Leviticus 26:10Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. + 26.10 Comedetis. ORIG. Vetus lex et prophetæ, etc., usque ad et induimus novum.
Numbers 18:21Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis:
1 Kings 17:13Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
2 Kings 7:19quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
2 Chronicles 31:4Præcepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini.