Leviticus 26:10
Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. + 26.10 Comedetis. ORIG. Vetus lex et prophetæ, etc., usque ad et induimus novum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And ye shall eat old store, and bring forth the old because of the new.
In Context
Cross References
Leviticus 25:22seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
2 Kings 19:29Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: comede hoc anno quæ repereris: in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum. + 19.29 Hoc erit signum. ID. Eorum quæ prænuntio, etc., usque ad imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum. Comede. Isaias ita: Comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et anno secundo vescere pomis. In anno autem tertio seminate, plantate vineas et comedite fructus earum, et mittet id quod salvatum fuerit in domo Juda; et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum, quia de Hierusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc Isa. 37.. Omnibus ab exercitu vastatis comede quæ iterum germinare, sive quæ inter ungulas equorum evadere potuerunt. In secundo anno quæ sponte nascuntur sine labore. Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros.