Malachi 4:3
Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicia.
Cross References
Joshua 10:24Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent,
Job 40:12Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
Psalms 147:6Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? + 147.6 Mittit sicut bucellas, etc. Alias, ut frusta panis, ut pascant alios, ut prædicent veritatem, quam impugnant. Omnes, unus panis; singuli, frusta; unde: Multi unus panis sumus in Christo I Cor. 10.. Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus. Hanc autem Deus solvit, et factus est panis, qui veritatem docuit. Sed nisi solvat, Ante faciem ejus Dei quis sustinebit? Alias, subsistet. AUG. Frigus est, qui deserit, non vocat, non infundit gratiam: et quis alius solvet? Nullus. Unde Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Rom. 7. Quasi dicat: Frigesco, nullus solvit, nisi gratia Dei emittat verbum suum. 1
Isaiah 26:6Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. + 26.6 Conculcabit eam pes, etc. Quia Omnis qui se exaltat humiliabitur Luc. 1.. Etiam ad contrarias fortitudines hæc referre possumus. Egenorum. HIER. Apostolorum, quos expulerunt Judæi de finibus suis, qui, Domini imitantes paupertatem privilegium virtutis, ejus consecuti sunt.
Ezekiel 28:18In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuæ, polluisti sanctificationem tuam: producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
Daniel 7:27Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.