The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:12

Mark 1:12

Et statim Spiritus expulit eum in desertum. + 1.12 Spiritus. ID. Ne dubium quis spiritus, Lucas consulte præmittit: Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane; deinde intulit: et agebatur a Spiritu in desertum, ne putetur immundus spiritus quidquam contra eum potuisse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And immediately the Spirit driveth him into the wilderness.

In Context

11Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. + 1.11 Tu es Filius meus dilectus. BEDA. Non quod nesciebat docetur, sed nobis quod credere debeamus ostenditur, ipsum scilicet, etc., usque ad bene autem in specie columbæ descendit Spiritus, quæ simplex animal et sine felle: quia simplices quærit, nec habitat in mentibus impuris.

13Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. + 1.13 Quadraginta diebus. ID. Totum tempus significat, quo membra ejus diabolus tentat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem præceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius, qui iter nostrum impedire non cessat. Eratque cum bestiis. Nos quoque si in eremo sanctæ conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in cœlum transferamur

Read all of Mark 1

Cross References

Matthew 4:1Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. + 4.1 Tunc Jesus. Post baptismum, quia nulla est mora a tentatione: Ut mox doceat baptizatos de mundo exire, in quiete Deo vacare: sic filii Isræl post transitum maris per desertum ascendunt, et manna comedunt donec veniant ad terram promissionis. Tunc Jesus ductus est, etc. RAB. Hic est ordo rectæ conversationis, ut post acceptam Spiritus sancti gratiam contra diabolum arctius accingamur: ea via Samaritanus descendit, quia carne indutus easdem tentationes sustinuit. Spiritui Sancto, qui quos replet ad pugnam mittit fortes. Sine hoc spiritu qui ad pugnam vadit, cito cadit. Ut tentaretur a diabolo. Non tentatur a diabolo, nisi quia ad desertum exierit, id est, bono studere cœperit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:11Mark 1Mark 1:13 →